ASPRI seu ASPRA

ASPRI seu ASPRA
ASPRI, seu ASPRA
Graecis recentioribus dicitur monetae minoris argenteae species, cum qua Collybistae seu Cambitores maiorem, tam argenteam, quam auream, commutare solent. Denarium asprum reddunt Glossae Graeco-Latinae, δηνάριον, λευκὸν, asprum: ubi λευκὸν idem valet, quod album, et quod asprum; observatque Favotinus, λευκὸν in nummis dici, quod alias λεπτὸν, dein drachmam esse, cui opponitur παχεῖα, quae Achaeis δίδραχμον sonat. Sed et notum, Graecospro λευκῷ etiam in colore ἀπρὸν usurpare: Unde forte minutiores suas monetas argenteas blancs Galli vocant. Meminit Asprorum, prae ceteris, Vincentius Belvacensis, Etiam suum habet tributum (super tributarios terrae Anaph) ad minus quindecim drachmas seu asperus, qui bene valent triginta sterlingas: ubi asperi drachmis aequiparautur, uti apud Hesychium videre est. Alexius item Comnenus in Rationali Peraequatorum: Τοῦτο γὰρ προσέταξεν ἡ Βασιλεία μου τὸ μὲν χάραγμα νόμισμα διὰ τραχέων ἄπρων νομισμάτων ἀπαιτεῖςθαι,
τὰ δὲ λεπτὰ ψηφία διὰ νουμίων καλχῶν, καταλογίζεςθαι δὲ τὰνουμία ἐπὶ τῷ τεςςάρων μιλιραησίων τῷ νομίσματι κτλ. Ubi απρα τραχέα fuit aspri asperi recens cusi, non usu detriti: ut asperi sumuntur nummi apud Suetonium, Neron. c. 44. Persium, Sat. 3. v. 69. 70. alios; unde etiam eiusinodi Aspris datam nomenclaturam plerique censent etc. De Asprorum duplici apud Turcas specie egit alicubi Leunclavius. Vide Car. du Frensne Dissertat. de inferioris aevi numism. et supra in Asper.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ASPER — I. ASPER Consul Roman. Ariovindi collega. II. ASPER monetae genus, inprimis Graecis recentioribus, qui Aspros vel Aspra eos appellant, non eô sensu, quô apud Suetonium in Nerone, c. 44. Aurum obryzum et nummum asperum ingenti fastidiô exegit. Hîc …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”